[48] EPISTOLA XLVIII.

ALLARD. AMSTELREDAMUS,

MELCHIORI NOVESIANO.

S. D.

Merito quidem te laudo, quod in caeteris, ut fidelem deceat Typographum, facis omnia. Caeterum illud es admonendus, quod parum videris meminisse, quam astute malos, & male astutos habemus adversarios, ut qui nihil non arrodunt. Proinde non committas velim, quin haec deprehensa, e priore controversiarum parte, errata, quae nimirum partim scribarum oscitantia, partim operarum praecipitantia irrepserunt, calci totius operis inserias. Aegre quidem, sed tamen impetravi, ut Dominus ALBERTUS PIGHIUS noster pro sua refellendi, sive potius reducendi adversarios sedulitate, a nundinis proximis absolutissimum opus suum, de immensa DEI misericordia, aliisque eodem spectantibus praelo committat tuo, sed ea lege, ut me habeat castigatorem. Id quod eo maturius addam, & fidelius obiero. Primum quo intelligant eruditiores, quam sit Dominus PIGHIUS homo acuti & acris ingenii, quippe qui ad primos quosque Protestantium, pariter & discrepantium conatus sagaci mente, quae sunt inserenda, praenoscat. Deinde, ut ventos hinc inde perflantes sollicita aure captans, & in navi Ecclesiae Catholicae clavum tenens, spumantes haereseos fluctus fidei securitate frangat. At extremum, ut in suscepta abhinc biennium, adversus improbam Lutheranorum pervicaciam causa, vindex fortis atque strenuus perstitit, hodie perstet. Ut enim P. ille Scipio natus mihi videtur ad interitum exitiumque Carthaginis, qui illam a multis Imperatoribus obsessam, expugnatam, labefactatam, pene captam aliquando, quasi fatali eventu solus evertit. Sic D. ille noster ALBERTUS, ad arrogantem inscitiam, inscitamque arrogantiam gnaviter contundendam, atque adeo funditus in morte pene delendam natus esse videtur, & quasi divino munere donatus. Qui unus, adeoque unus, ex tot apud Wormatiam collocutoribus videtur re ipsa docuisse, quid in controversis fieri oporteat, nimirum, qui juxta sapientem Hebraeum respondent stultis, de stultitia eorum, ne sapere sibi videantur, & quod necesse sit eversorum concordiae Christianas, derisorum religionis, ac fidei omnisque constitutionis Ecclesiasticae contemptorum sceleribus ignibus, atque gladiis resistere, hoc sentire prudentiae, factio fortitudinis, sentire vero & facere perfectae virtutis est. Bene valebis. Trajecti Nonis Februarii. Anno MDXLII.